Nil nisi latinum, nil nisi quod Cicero ipse resolvere potuisset. Centum ludi verbis latinis in hoc libro compositi sunt in quibus gaudium et quietem e tempestate fortasse invenias. Inter aenigmata sunt verba transversa, favi verborum, coniunctis quaerendis, numeratis numerandis, sagittae, novomnia, verbomnia, hodierna latinata, verba instructa. Et si diligentius respicias, fortasse unum aenigma insuper videas. Si hoc repertum confeceris, nomen...