Bellum Catalinae, Bellum Iugurthinum, Fragmenta Historiarum, Invectiva in Ciceronem, Epistolae ad Caesarem "[Sallustius] Natus est gente nobili Italica ordinis equestris in Sabinio. Iuvenis discendi seque excolendi, sed imprimis ad rem publicam accedendi causa Romam petivit. Anno 55 vel 54 a.C. Quaestor factus est, posthac consuetudine tradita in senatum venit. Anno 52 a.C. tribunus plebis electus fervore cliens Caesaris inimicum eius Ciceronem in senatu impugnavit. Anno 50 a censore Appio Claudio Pulchro verisimiliter amicitiae Caesaris, qui eo tempore senatum adversum habebat, causa senatu expulsus est. Bello civili contra Pompeium, quem in opere suo tyrannum crudelem descripsit, anno 49 incepto Caesaris amicitiam sequitur et a parte eius pugnavit. Anno 46 quaestoris munere (aut probabilius praetoris designati) fungens iterum ad senatum admissus est. Republicanis proelio apud Thapsum victis primus praetor novae provinciae Africa Nova (quae Tunesiam hodiernam et partem orientalem Algeriae continuit) creatus est. Officio suo impudentissime hactenus abusum esse dicitur, ut actionem de repetundis solum praesidium Caesaris avertere posset. Romam reversus fortunis suis villam in monte pincio emit, qui locus nostro tempore Horti Sallustiani nuncupatur, eamque tali opulentia exornavit, ut saeculis post etiam imperatores ibi sedem haberent. Caesare anno 44 interfecto suam reliquam aetatem a re publica procul habendam decrevit seque in otium ad villam suam removit. In senectute se dedit litteris et imprimis studio historiae Romanae." Vicipaedia
ThriftBooks sells millions of used books at the lowest everyday prices. We personally assess every book's quality and offer rare, out-of-print treasures. We deliver the joy of reading in recyclable packaging with free standard shipping on US orders over $20. ThriftBooks.com. Read more. Spend less.