Skip to content
Scan a barcode
Scan
Paperback Opera omnia in usum Delphini: Volumen 2 [Latin] Book

ISBN: B091DWX1FL

ISBN13: 9798730094277

Opera omnia in usum Delphini: Volumen 2 [Latin]

Lucius Apuleius Madaurensis (anno circiter 125 Madaurae in provincia Africa natus, anno vero circiter 180 mortuus), fuit scriptor, philosophus, orator. Neque umquam negavit se Africanum, rectius "Seminumidam et Semigaetulum" esse. Metamorphoses sive Asinus Aureus est mythistoria a Lucio Apuleio saeculo secundo scripta, et prima culturae Occidentis mythistoria omnino exstans. In ea Lucius narrator, per errorem in asinum mutatus, huc illuc fortuna adversa iactatur iterum in formam humanam mutari studens. Florida vero excerpta eius orationes continent, ab ignoto scriptore collecta et in quatuor libros distributa, in quibus eius eloquentiam alacrem, mutabilem ac vividis coloribus fucatam deprehendimus. De deo Socratis denique de daemonibus prolixius disserit. In usum Delphini denominantur volumina quae ficta scriptaque sunt ad filium regis Francici Ludovici XIV docendum. Volumina omnia reddunt opera Latina in simpliciorem sermonem. Ergo poesis converta est in prosam, et prosa reddita est synonymis verbis. Volumen secundum operum omnium huius editionis Apuleii continet Metamorphoseon libros VIII (altera parte) - XI; Florida et De deo Socratis primam partem.

Recommended

Format: Paperback

Temporarily Unavailable

We receive fewer than 1 copy every 6 months.

Customer Reviews

0 rating
Copyright © 2025 Thriftbooks.com Terms of Use | Privacy Policy | Do Not Sell/Share My Personal Information | Cookie Policy | Cookie Preferences | Accessibility Statement
ThriftBooks ® and the ThriftBooks ® logo are registered trademarks of Thrift Books Global, LLC
GoDaddy Verified and Secured