Skip to content
Scan a barcode
Scan
Paperback Opera omnia in usum Delphini: Volumen 1 [Latin] Book

ISBN: B09181CJGN

ISBN13: 9798730087521

Opera omnia in usum Delphini: Volumen 1 [Latin]

Lucius Apuleius Madaurensis (anno circiter 125 Madaurae in provincia Africa natus, anno vero circiter 180 mortuus), fuit scriptor, philosophus, orator. Neque umquam negavit se Africanum, rectius "Seminumidam et Semigaetulum" esse. Metamorphoses sive Asinus Aureus est mythistoria a Lucio Apuleio saeculo secundo scripta, et prima culturae Occidentis mythistoria omnino exstans. In ea Lucius narrator, per errorem in asinum mutatus, huc illuc fortuna adversa iactatur iterum in formam humanam mutari studens. Praeter hoc argumentum continet etiam nonnullas fabulas breviores, quas Lucius asinus vicos pererrans ab hominibus audit. Quarum longissima et notissima est fabula Psyches et Amoris (sive Cupidinis, sicut in mythistoria nominatur), quae exeunte libro quarto incipit, per quintum librum continuat, et in sexto finem habet. In usum Delphini denominantur volumina quae ficta scriptaque sunt ad filium regis Francici Ludovici XIV docendum. Volumina omnia reddunt opera Latina in simpliciorem sermonem. Ergo poesis converta est in prosam, et prosa reddita est synonymis verbis. Volumen primum operum omnium huius editionis Apuleii continet Metamorphoseon libros I - VIII (primam partem).

Recommended

Format: Paperback

Temporarily Unavailable

We receive fewer than 1 copy every 6 months.

Customer Reviews

0 rating
Copyright © 2025 Thriftbooks.com Terms of Use | Privacy Policy | Do Not Sell/Share My Personal Information | Cookie Policy | Cookie Preferences | Accessibility Statement
ThriftBooks ® and the ThriftBooks ® logo are registered trademarks of Thrift Books Global, LLC
GoDaddy Verified and Secured